

Esdrae Liber Primus*
Caput 8: Versus 25
Appendique eis argentum, et aurum, et vasa consecrata.[ID. in Esdram, tom. 2.]Per argentum, et aurum, et vasa quae de Babylone Jerosolymam mittuntur, etc., usque ad et per successores eorum usque ad finem aedificanda est.[ID., ibid.]Distat inter haec vasa quae Esdras cum sacerdotibus Jerosolymam offert, et ea quae Zorobabel et Jesus obtulisse referuntur: quia illa de templo Domini translata sunt in Babylonem, et translata sunt in Jerusalem: haec in Babylonia facta, sed devotionis gratia Jerosolymam missa a rege vel principibus Persarum, vel etiam a populo Israel, qui in illis partibus morabatur. Illa ergo vasa significant eos qui post acceptam notitiam et sacramenta fidei, post inchoata virtutum opera, decepti a diabolo rapiuntur in confusionem eorum, sed Christi gratia revocantur ad salutem: haec autem illos qui cum peccato primae transgressionis nati, per lavacrum regenerationis sacerdotum ministerio expiati, Ecclesiae filiis aggregantur.